Er ist halt der erste, der das Wort Assassine in die europäischen Sprachen einführt.
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum, Buch XIV, Kap. 19:
"Praedictam vero Paneadensium urbem, quam ita diximus domini sui absentia superatam, quidam Assissinorum magistratus, Emir Ali nomine, a populo suo diu possessam, suscepta pro ea compensatione placita, nostris non multo ante tempore resignaverat et tradiderat habendam, quam sine intervallo rex praedicto viro, jure haereditario concesserat possidendam. Quis autem sit Assissinorum populus, et quam frivolas et Deo odibiles sequatur traditiones, in sequentibus loco et tempore docebimus; interim autem id de eis novisse sufficiat, quia populus est Christianis, et aliarum sectarum nationibus, et maxime principibus suspectus admodum et merito formidabilis."
Und in Buch XX, Kap. 31:
"In provincia Tyrensi, quae Phoenicis dicitur, circa episcopatum Antaradensem, est quidam populus, castella decem habens cum suburbanis suis; estque numerus eorum, ut saepius audivimus, quasi ad sexaginta millia, vel amplior. Hi non haereditaria successione, sed meritorum praerogativa magistrum solent sibi praeficere et eligere praeceptorem, quem spretis aliis dignitatem nominibus, Senem vocant; cui tantae subjectionis et obedientiae vinculo solent obligari, ut nihil sit tam durum, tam difficile tamque periculosum, quod ad magistri imperium, animis ardentibus non aggrediantur implere. Nam inter caetera, si quos habent principes odiosos aut genti suae suspectos, data uni de suis, vel pluribus, sica, non considerato rei exitu, utrum evadere possit, illuc contendit, cui mandatum est; et tam diu pro complendo anxius imperio, circuit et laborat, quousque casu injunctum peragat officium, praeceptoris mandato satisfaciens. Hos tam nostri quam Sarraceni (nescimus unde deducto nomine) Assissinos vocant."